Latin
CAPVT III
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 342
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. De Artibus &Scientiis Contrahendis. Tilissimum praedeptum proposuit Hyppocrates, Ars inquit longa, vita breuis, ergo oporteret omnes studere vitae producendae &artibus contrahendis vt sic aliquo modo vita nostra &Artes aequarentur. iamuero nullus est qui possit constitutos à Deo vitę terminos vel momentum producere: studendum ergo est artibus &tam prolixis praeceptis coarctandis. Et tamen &hac &veterum aetate omnes student amplificationi artium longis commentariis, magnis quaestionibus, nouisque difficultatibus: imo quod dolendum est, noui illi scriptores aut potius excriptores tantum transcribunt &innumeras (vt ingentia videaniur edidisse volumina) ineptias adiungunt. Sic autem remedium adhiberi potest. Praeceptum primum, oportet artem ad sua Principia reuocare, cuiuis enim Arti &Scientiae sua sunt principia, tanquam radices. &certe vt radices paucae, innumeri autem rami &fructus, ita pauca sunt principia artium, innumerabiles autem conclusiones quas ediscere nimis longum est. sed qui principia nouit facile per discursum conclusiones habebit: Principia autem sunt haec. primum est subiectum. Secundum est causae &principia subiecti. Tertium sunt species &partes subiecti.