Latin
CAPVT III
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 343
Unproofread scanNot analysed yet
De his principiis primo oportet diuisionem noscere, secundo definitionem partium diuisarum, tertio axiomata seu principia generatia seu hypotheses, quę omnia in paruo sunt numero exemplum proponam de Physica: subiectum Physicae est corpus mobile. Corpus habet has species: vel est simplex vt coeli &elementa: vel est mixtum, &si non sit viuens, est meteorum vel minerale. Si sit viuens, est vel planta, vel brutum, vel animal. corporis principia &causae perdiuisionem sunt priuatio, materia, &forma, finis. efficiens. Iam de istis omnibus oportet difinitionem nouisse: tandem sunt pauca axiomata generalia, vt natura nihil facit frustra: naturà facit optimum, quod potest. praePraeceptum 2. oportet tantum stantiores &probabiliores auctorum, opiniones persequi. Stultum enim foret omnia persequi quae omnes de aliqua re dixerunt. Praeceptum tertium, non oportet circa facilia esse occupatum, quia Ars &virtus circa ardua occupantur. Praeceptum quartum non oportet aliena immiscere. Hinc si ex logica auferas quaestiones meta physicas, dimidiato tempore facilus docebitur logica.