Latin
CAPVT III
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 344
Unproofread scanNot analysed yet
Praeceptum quintum, quod omnino vtilissimum est sumatur is auctor qui primus aut princeps de illa Arte scripsit, v. g. Aristoteles de Philosophia: iam ordine temporum quo vixerunt illi qui de Philosophia scripserunt fegantur. Et siquid noui dicant notetur. Si vero tantum repetant quae priores dixerunt, praetermittatur. Sed hoc operosum est &non nisi rege dignum opus: sed tantum hoc modo vno libro vniuersa haberemus quae de aliqua Arte scripta sunt, &nemo auderet aliquid scribere nisi nouum &veteribus indictum.