Latin
CAPVT VI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 355
Unproofread scanNot analysed yet
Secundus autem liber continet omnes ritus, seu quod vocant Antiquitates sacras, publicas &priuatas. In titulo de literis sacris ordine literarum Alphabeti, notabis Deorum nomina, &cuiusuis nomina insignia, Numina, cultus, Sacerdotes, sacrificia, ceremonias, &verba solennia. In titulo de ritibus priuatis, notabis ordine Alphabetico, v. g. funera, nuptias, ludos. Tertius liber tractat mores, &Respubl. Sunt autem pro moribus trestituli. Primus continet bona fortunae, vt diuitias, honores, famam. Secundus continet bona corporis, v. g. robur, sanitatem, pulcritudinem. Tertius continet bona, malaque animi, vt sunt facultates, animi passiones, virtutes, &vitia ordine Alphabetico. Pro scientiis speculatricibus etiam sunt tres libri. Primus tractat de spiritibus tam bonis, quàm malis. Secundus de natura, cuius sunt hi tituli, de Mundo, de Coelis, de Elementis, de Meteoris 3 ἐγ -ειτ ordine literarum, de mineralibus, de plantis, de animalibus, omnia ordine literarum, de Homine. Terrius liber est de quantitate seu Mathematicis, &hi sunt tituli, Numerus, Linea, Superficies, Corpus, tempus, Locus Figura. Quid vero in istis libris notandum sit, hoc est praeceptum primum, varia rei nomina &significatus, secundum auctorum opiniones seu sententias, spectantes aliquid ex his, quatuor scilicet. Primum vbi, quando, &quomodo res existat. Secundum, quidnam res sit. Tertium, quos habeat effectus, Species. Quartum quas habeat causas: vltimo tandem notandae sunt similitudines, &dissimilitudines.