Latin
PITICV
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 374
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque tres potissimum sunt scientiae, Physica, Metaphysica, &Mathematicae: cum igitur aliquid disserendum est, ad aliquem ex istis locis est confugiendum: illae tamen classes pertinent ad Metaphysicam posteriores ad Physicam, postremae ad Mathematicas. Per vnum &plura, conseruatio vitae, &mores intelligi possunt, curuo &recto quod rationi consentaneum, &dissentaneum: per lumen &tenebras, coelestia, &terrestria; per masculinum &femininum, maiora &minora: per dextrum &sinistrum, quae potentiora, &quae minora sunt. Sit igitur v. g. de literis discurrendum quid boni &mali afferant, quid ad vitam aut mortem, quid ad cognitionem coelestium &terrestrium, &sic ordine procedendo conferant. Nemo est qui non dicere possitur, aut cum locos communes amplificat, aliquid ad istos ordines pertinens scribendum erit,