Latin
CAPVT XIV
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 375
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. Praecepta continens parabolarum &fabularum. Errum est similitudines ¶boClas multum conciliare &gratiae &fidei: his vsus est Christus Dominus, Aesopus, Isocrates, Homerus, &c. Huius &Virgilii Fabula est: In similitudinibus vniuersa consistit ratio hieroglyphicorum. Fabulae aut sunt Physicae de natura rerum, vt est de Iride, Proteo, Prometheo; vel sunt morales de virtutibus; vitiis, moribus, bello, pace, &c. Praeceptum primum qui de re aliqua seu naturali, seu morali scripturus est videre debet pręcipuam aliquam sub illa re contentam speciem aut subiectum in quo potissimum talis res elucescat &ea omnia quae de re dici possunt, adscrire illi speciei. Sic Homerus quaecumque de insigni belli duce praecepta dantur per Achillem expressit. Quae ad Politicam spectant, Vlyssi adscribit. Sic AesoA ini re r 1 -2 pus, astutiam per vulpem: fidelitatem per canem; fortitudinem per leonem indicat. Et nos per apiculam studium, per formicas prouidentiam indicamus.