Latin
CAPVT III
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 38
Unproofread scanNot analysed yet
Ait Gassendus falsum &absurdum esse quod Aristoteles dicat priuationem esse principium. Errat, nam cum natura, nihil faciat, nisi ex materia, vt constat, illa materia vel est apta, vel inepta, si est inepta ergo non est materia: vt si ex Diabolo excitandus esset ignis, quia Diabolus ineptus est, vt ex eo fiat ignis, ideo non est materia ignis: si vero materia sit apta, vel habet id quod generari debet, &sic nihil generabitur, si enim in ligno est ignis non generatur ignis: si vero apta est &non habet, rgo materia priuata est. Ait. Gassendus falsum &impium esse quod Aristoteles docet ex nihilo nihil fieri. Errat nam etiam diuinitus ex nihilo nihil fit distinguendo, nam ex absolutè, id est ex nihilo impossibili Deus non potest aliquid facere: V. G. ex homine irrationali facere aliquid nonpotest, quia im possibile est, vt homo sit irrationalis. Ait Gassendus dialecticam Aristotelis nihil ad rem facere. Nam inquit quomodo probabit Aristoteles hanc V. G. quaestionem vtrum concubinae suae immolarit? nec enim inquit hoc per praedicata probari potest. Errat, 1.