Latin
CAPVT III
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 39
Unproofread scanNot analysed yet
Quia Aristoteles non docet singularia. 2. Hoc debet probari aut improbari per Fg -actionem, per vbi, per quando, &c. Ait Gassendus falsum esse contraria non fieri ex contrariis, nam inquit album &nigrum sunt contraria, &tamen fiunt ex calido, frigido, humido, sicco quae sunt contraria. Errat, Aristoreles enim docet contraria in concreto ex se fieri: non autem in abstracto, vt nigrum fit ex albo, sed nigredo non fit ex albedine, nec enim nigredo fit albedo: Deinde album &nigrum non fiunt ex sibi contrariis, nec enim calor &frigus sunt contraria albedini &nigredini. Ait Gassendus falsum esse quod Aristoteles docuit, non esse numerum quo non sit maior, sed esse magnitudinem quâ non sit maior V. G. magnitudinem mundi: ait itaque, nonne possumus mundo concipere maiorem molem? annè potuisset Deus maiorem mundum creare?