Latin
CAPVT VLTIMVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 387
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VLTIMVM. Continet Artis Lullianae vsum in locis communibus, oratione continua, &in disputando. Ota quatuor. Primum est. In omni re reperiri, &spectanda esse haec nouem absoluta, scilicet, bonitatem, magnitudinem, durationem, potestatem, sapientiam, voluntatem, virtutem, veritatem &gloriam, seu quietem. Secundum est. In omni re reperiri &spectanda esse haec noueni relata. Differentiam, concordantiam, contrarietatem, peincipium, medium, &finem; maioritatem, minoritatem, &aequalitatem. Tertium est de omni re licet disserere, comparatione instituta cum istis nouem, in quibus omnis res aliquo modo reperitur; hęc nouem sunt, Deus, Angeli, elementa, plantae, animalia, rationalia instrumenta, &artificialia.