Latin
CAPVT VLTIMVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 388
Unproofread scanNot analysed yet
Quartum in omni re spectandam comparationem cum istis virtutibus, scilicet, Sapientia, scientia, prudentia, arte, institia, fortitudine &temperantia. De quacunque re aliquis aliquid notaturus est, aut si velit disserere, aut argumentari, potest per hos omnes locos facillimè id praestare. Verbi gratia, si de homine aliquid velis notare aut etiam disserere per omnia superiora, id facies, verbi gratia, sit laudandum ieiunium. Sic dices: leiunium est res bona, nec est ita magnum aliquamdiu abstinere à cibis, &tamdiu ieiunandum, quamdiu imbecillitas id patitur: &certè sapientes viri maximè reiunant, vt possint virtutem assequi: &hoc modo per omnia procedes praedicata superiora. Iam vero sit tibi argumentandum ex tempore: idem simili modo praestabis ex hac ratione, verbi gratia, sit thesis hominem esse immortalem. Sic argumentor: Si homo esset immortalis, praecipuè boni deberent esse immortales: sed hoc non est, ergo. &c.