Latin
EPILOGVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 392
Unproofread scanNot analysed yet
Mortuo verba non facitis, cum tati Viri Manibus &Cineri fidem seruatis: vestro enim singulari beneficio &Freyum ab obliuione &silentio, &Vosmetipsos existimationi hominum vindicatis. Vulgus nebulonu Medicastrorum qui se Stoicos praedicant, quibus acerbum aeternumque bellum Freyus indixit, in fatali reculae suae, &quod maximè dolendum, Sapientiae desperatione, postica sanna cachinnos commoueat, Michaëli de la Vigne, Renato Moreau, Guidoni Patin, Medicisque Parisiensibus, illustre semper erit, Artis preclarißimae nomina nusquam ementiri. Paris. prid. Kal. Febr. M. D. C. XLVI.