Latin
EPILOGVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 393
Unproofread scanNot analysed yet
COMPENDIVM MELISINA AVCT. D. FREY MEDIC. PARIS. Prolegomena, Nomen. p& Ederi, medela, reme dium, Medicus, Medicina, à medio dicitur ob has causas. Prima, li, quia medicamenta sunt Amedia inter alimenta, &venena: nec enim alunt, vt alimenta, nec delent vt deleteria, sed purgant &immutant. Secunda, quia mederi mediis, id est, temperatis rebus oportet: extrema enim omnia sunt naturae inimica, ideoque remedium adhibetur in certa quantitate, gradu, modo, &ratione certa. Tertia, quia Medicina est adiectio necessariorum, &detractio superfluorum, ideóque medium obtinet, ne quid sit nimis.