Latin
EPILOGVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 395
Unproofread scanNot analysed yet
Obiicies, Medicina nulla est, si nec omnes sanet, nec omnes sanandos suscipiat, &si illi quos sanandos suscepit potius fortuitò curantur, aut aequè bene absque Medicina multi curentur: haec autem omnia vera sunt: Medicina igitur Ars non est. Respondeo quod non omnes curet: primò non in imperitiam Medicorum, sed in intemperantiam aegrorum reiiciendum est: hi enim ordinarienon ferunt toleranter morbum, &ideò quae grata morbo sunt, assumunt; quae verò Medicus praescribit ingrata morbo negligunt.