Latin
EPILOGVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 394
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta, sanitas quam Medicus efficit est in media proportione seu analogia humorum, &qualitatum. Quinta, quia sanitas summa, periculosa est, qualis est athletarum, ideò ad mediocritatem reducere oportet. Nomina &significatus Medicinae, &Medici. Medicus, primò est, qui medetur siue plantis, siue animalibus. aliis &vocatur Medicus veterinarius. Secundò, proprie is est Medicus qui homini medetur, &si tollat morbos animae, scilicet ignorantiam, falsitatem &malitiam, vocatur Philosophus: ideoque Philosophia ab Hipp. vocatur germana Medicinae, &in eodem Templo culta est: si verò tollat morbos corporis, propriissimè est Medicus. Et quia mederi possumus ratione, exemplo, &authoritate, qui medentur solo exemplo, &auctoritate vocantur Empitici; qui ratione tantum Methodidici, qui verò istis omnibus: propriissimè est Modicus, quem suscipimus efformandum. Estne aliqua Ars Medicine? Est, quia sanat quae nec fortuitò, nec à natura sanari possunt, vt luxatos artus restituit, &vulnerum labra adducit.