Latin
EPILOGVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 397
Unproofread scanNot analysed yet
Obiectum formale est sanitas, deinde morbus, &status neuter: nam eadem est disciplina de oppositis: sicut enim Dialecticus verum, tum, falsum, &neutrum, seu probabile tractat: ita cùm sanitati morbus &status neuter sit oppositus, de his Medicina tractat. Forma. Est Ars, ita Hippocrates, &Galenus? de rebus enim quas efficere possumus, artem esse Philosophus monet, possumus autem efficere sanitatem, ergo, &c. Efficiens Medicine.