Latin
EPILOGVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 398
Unproofread scanNot analysed yet
Deus Adamo hanc infudit: Medicum enim creauit Altissimus, &Adamus plantarum &animalium vires nouit, secundum naturam nomina indidit: nouit ergo Medicinam: deinde Aegyptii, qui vt excolerent Medicinam, cuiuis hominis parti, suum Medicum assignarunt. Finis Medicinae. Primus est sanitas: postremus est actionum corporis integritas, perfectio, &diuturnus vsus: sanitatem enim propter actiones expetimus. Quod officium Medici. Appositè curare: non enim semper licet sanare, tum quia natura iam victa est à morbo, tum quia morbus incurabilis est: sicut Orator, &si non persuaserit, dummodo appositè ad persuadendum dixerit, munere suo functus est. Appositè cur at qui citò, tutè &ucundè remedia confert: citò quidem, vt diuturnos morbos faciat breuiores, vel saltem obtundat: tutè, vt non tantùm symptomata curet, verbi gratia fluxum sanguinis sistat, sed vt ipsam causam auferat: iucundè, vt non vim faciat naturae, &saltem vt dolores sedet. Quid Medicina.