Latin
PHYSIOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 411
Unproofread scanNot analysed yet
Tem peramentum temperatum est, in quo nulla qualitas dominatur, sed aequaliter omnes sunt temperatae, &est duplex, vnum ad pondus seu ęquilibrium, cùm omnes qualitates in eodem sunt gradu. id est, quot sunt partes &gradus caloris, vt totidem sint frigoris, humoris, &siccitatis. Alterum est ad iustitiam seu proportionem, quòd absolute quidem est intemperatum, sed temperatum videtur; quia naturae conueniens &commensuratum est; sic temperamentum equi, quia equo conuenit, temperatum est ad iustitiam. Diuisio secunda. Temperamentum vel est innatum, &per se, sic lana est siccissima, vel est influens aliunde &per accidens, sic lana aliunde humida, sic pinguedo per se frigida, calida aiiunde.