Latin
PHYSIOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 412
Unproofread scanNot analysed yet
Qui iudex Temperamentorum, &quomodo? Homo: nam primum in quouis genere est mensura, iudex, ®ula caeterorum: Homo autem temperatissimus est, propterea quod cùm homo praestantissimas exerceat actiones, praestantissimum debeat habere temperamentum, est autem iudex tactus, cuius obiectum sunt qualitates primae, maximè verò neruo &carne, is enim frigidus &siccus est, haec humida calida, praecipuè verò vola manus, illic enim caro temperatissima est, &latissimus noruus. Quis iudex Temperamentorum? Molles sunt humidi: densa &dura cute sunt sicci. Pulsus vehemens, procliuitas ad libidinem, ad iram, magnus animus, solertia, ingenium, celeres motus animi. graciles, villosi, flauo &nigro capillitio, dentibus crebris, oculis glaucis, febribus calidis obnoxii: ii sunt indices calidi temperamenti: contrarium frigidi. De Temperamentis. Quae temperamenta partium, humorum, temporum Partes albae sunt frigidae, rubręcalidae, durae siccae, &molles sunt humidae. Cerebrum per se humidum &frigidum est; vt est viuens, est calidum: Cor per se est frigidum; vt est viuens, est calidum: Pulmo per se est siccus; vt est viuens, est humidus. Adolescentia, ver sanguis, sunt calida humida.