Latin
PHYSIOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 415
Unproofread scanNot analysed yet
separata non nutriunt, sed permista, sanguini cocto &dulci coquuntur &dulcescunt. Cuius humoris plus est? Plurimum est sanguinis, plures sunt partes carnosae quę sanguine constituuntur &nutriuntur. Secundas tenet pituita, quę parum à sanguine distat. Deinde plus est melancholiae quàm bilis, quia omnia ossa melancholia nutriuntur. Quid est efficiens humorum? hepatis calor, vt solis calor pro diuersitate materiae varia efficit: ita hepar ex alimento seu chyli parte terrestri melancholiam, ex aerea sanguinem &c. efficit. Alimentarius humor 2. est quadruplex, insitus, resudans, ros, cambium &gluten. Eadem res scilicet sanguis pro diuersa alteratione haec quatuor habet nomina, nam cum effunditur per poros tunicarum dicitur insitus, cùm exsudat dicitur ros, cùm adhaeret parti, dicitur glutenob oleaginosam substantiam, cùm iam immutari incipit in naturam partis, vocatur cambium, Pars tertia. De excrementitiis humoribus. Excrementii humores sunt qui à natura excernuntur tanquam superflui aut molesti; superflui vel sola sunt quantitate, vt menstrua &semen, vel qualitate etiam peccant, &ij vel sunt vtiles, scilicet fel, limus, serum, vel inutiles, vrina, sudor, faeces.