Latin
PHYSIOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 414
Unproofread scanNot analysed yet
Vnus contra naturam, nempe causa morborum: alius naturalis conseruans &constituens naturam non tantum vt pars, pars enim continua est, humor in vasculis tantum est contiguus. Quotuplex est naturalis humor? vnus nutritius seu alimentarius, alius excrementitius. De humore alimentario, vel est primus, vel est secundus Primus vel vnus, scilicet sanguis, vel quadruplex, sanguis, bilis, melancholia, pituita: vnus, quemadmodum si sanguis sumatur pro massa sanguinea in qua mixti sunt humores, bilis, melancholia, pituita, quo sensu omnis sanguis tempera tus est ex calore, humore, frigore &siccitate. Quatuor verò si singuli speciatim spectentur, vt in sanguine detracto scilicet tenuior pars calida &subtilis, bilis est similis igni: pars verò humida calida rubra similis est aëri: pars frigida &cruda pituita similis aquae: crassa nigra melancholia est similis terrae. Sicut mustum vnicum quidem est, habet tamen florem aliquando aqueum, aliquando vinosum &faeces: floribilis, faecibus melancholia, De hamoribus aqueo pituita, vinoso sanguis similis est. Cum dulcibus &coctis nutriamur, quomodo pituita cruda &bilis amara nutritunt? Resp.