Latin
DE PARTIBVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 433
Unproofread scanNot analysed yet
De naturali seu vegetante facultate, &eius functionibus. Quid illa? Est facultas qua nutrimur seu vegeta? mus &viuimus: quidquid enim nutritur viuit, &tamdiu nutritur quamdiu viuit, &quamdiu viuit, nutritur; de corporalibus intellige, viuit enim anima, non nutritur. Quotuplex naturalis: Triplex, Altrix seu nutrix: auctrix seu augmentatrix, procreatrix, seu genitrix. De potentia Altrice. Quid illa? Est facultas per quam alimentum in corporis nostri substantiam conuertitur. Alimentum est obiectum; est triplex, vnum nutriturum, quod dissimile est, vt cibus, alterum quasi nutriens iam praeparatum vt sanguis, 3. nutriens, vt gluten &cambium. Quot sunt ministrae facultates Altricis. Prima est appetens. Duplex appetitus, vnus naturalis, per quem quaeuis pars corporis absque sensu appetit id quo eget stirpium more, alius animalis, scilicet fames &sitis, de quibus infra. 2. est attrahens facultas quae calore &siccitate substantiae similitudine attrahit alimentum: calorem attrahere constat ex electro calefacto attrahente paleam: siccitatem attrahere constat, quod sole siccati, balneo aquae dulcis sitim extinguant: substantiae similitudine fieriat.