Latin
DE PARTIBVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 434
Unproofread scanNot analysed yet
tractionem constat, quia simile simili gaudet, &simile attrahit: fit vel per fibras rectas, vel sine fibris, vt in partibus similaribus. 3. est retentrix: tamdiu enim retinet alimentum donec assimiletur, &fit maximè per siccitatem. 4. est concoctrix: triplex est concoctio, vna in ventriculo, χύλωης; alia in hepate αἱμάτωσις; 3. in quauis parte, ὁμόνωσις seu assimilatio, de quibus suprà. 5. est secretrix, per quam vtile ab inutili, simile à dissimili per calorem secernit, vel vt postea reiiciatur sisit excrementum, vel vt apponatur si sit alimentum. 6. est excretrix, quae per conuenientes ductus alimentum aut excrementum, aut foetum expellit: alimentum σ* τα ἐχαρει π ἀτ Pars postrema. scilicet chylum ventiiculus in intestina &iecur in venas, &venae in quasuis partes expellunt, quemadmodum palatum per gulam in ventriculum propellit: excrementum siue vtile vt semen, siue inutile, vt sudores, &praesertim in morbis, diebus criticis, id quod molestum est excernunt: foetum vterus excludit. 7. est apponens scilicer alimentum cuiuis parti. 8. est agglutinans, in hydrope apponitur, sed non agglutinatur alimentum. 9.