Latin
DE PARTIBVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 440
Unproofread scanNot analysed yet
conformatione, motu, exclusione seu partu. Generatio. Generatio hic est productio rei viuentis exsemine, opera virtutis formatricis &alteratricis. Est naturalissimum opus propter hominem, non autem propter indiurduum, semen enimaemissum accelerat senectutem &mortem, ideo quae casta sunt diuturniora sunt, sicut &ea quę semen non ferunt, vt mulus. Conceptio. Hoc ordine perficitut: 1. est effusio sanguinis in vterum &receptio: 2. est seminum mixtio. 3. est retentio quae est conceptio, nec enim nisi semina apta misceri emittantur, simul conceptio fit. 4. est clausio vteri, ita vt ne aciculae mucronem intromittere possis.