Latin
DE PARTIBVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 441
Unproofread scanNot analysed yet
Propriè est viuificatio seminis foecundi ad formandum foetum, pendens à proprietate vteri. Conformatio. Sunt 4. tempora conformationis, quae fit nempe 30. diebus, summùm quinquaginta. 1. tempus est 7. dierum: hic semen vtero conceptum excitatur calore materno ad agendum, sicut terra grana &sol glires verè excitat; ergo excitatum semen intumescit, &tunica circumducitur, quemadmodum panis in furnum iniectus; aut quemadmodum ouum putamine seu cortice inducitur, tegitur autem ne spiritus defluat: haec tunica triplex est, vna chorion siue locus &qua si aedes puelli. 2.