Latin
DE PARTIBVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 445
Unproofread scanNot analysed yet
De sentiente. Est facultas apprehendendi &percipiendi corpora singularia, quę nobis cum belluis est communis, vt moueatur appetitus. Sensus esttriplex. Primus vel externus quintuplex, visus, auditus &c. de quibus Physici. Visus potissimum fit per spiritum lucidum coelestem &congenitum. Auditus per spiritum aereum. Odoratus per igneum, gustus per aqueum, &per terrestrem tactus. Sensus internus est quintuplex, quo nempe res absentes licet corporeas percipimus, scilicet sensus conmunis, imaginatio, phantasia, aestimatiua &memoria. Sensu communi apprehendimus, animaduertimus: imaginatione species componimus &diuidimus, vt fit in insomniis. Phantasia apprehendimus res non sensatas, vt ouis inimicitiam lupi: aestimatiua ex Auerroë vnum ex alio colligunt, etiam animalia, vt, canis vnum baculum timet, quia alio fuit exceptus. Memoria est thesaurus &conseruatio specierum. 3. Sensus est partim internus, partim externus, scilicet sensus doloris &voluptatis, sensus famis &sitis. De Potentia appetente. Appetitus facultas est appetendi bonum &auersandi malum praecedente cognitione: sine cognitione etiam plantae appetunt naturaliter. Appetitus duplex, irascibilis, cuius sedes incorde, concupiscibilis, cuius sedes in anima, sicut &prima origo sensuum est in cerebro. Actiones appetitus vocantur passiones animi.