Latin
DE PARTIBVS
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 446
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt sex passiones irascibilis appetitus, amor &odium, desiderium &auersio, tristitia &laetitia. Sunt sex passiones concupiscibilis spes, desperatio, timor, audacia, ira &segnities. De quibus PhiIosophi Morales. De Potentia mouente. Motus est triplex; vnus arbitrarius, qui fit ministerio spirituum per neruos motorios, aut aliquid analogum. Alius est vitalis vt est pulsus cordis, alius medius, vt respiratio: ad respirationem pertinet vox &sermo. Distinguuntur, quod vox fit sonus inarticulatus factus ad aliquidsignificandum: sermo est vox articulata facta ad enuntiandum conceptus animi. De Intellectu &voluntate. Haec res tota Philosophorum est, nec enim morbi intellectus &voluntatis à Medico, sed à Philosopho curantur, attamen quia in omnibus mente constare bonum est, haec pauca dicantur. Intellectus estfacultas percipiendi res, etiam incorporeas, spiritales &infinitas absque organo corpoteo. Voluntas est appetitus rationalis, quo etiam incorporea &vniuersalia &infinita appetimus absque orgaqum no corporeo, Hactenus de Physiologia. dibzy (σα πέ 748 Pathologiâ: