Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 449
Unproofread scanNot analysed yet
Vocatur morbus quasi μοιρα βἷον: id est, farum &Parca vitae: vocatur πάθος: id est, affectio &passio, quia ab omni morbo male afficimur &patimur. Quid morbus? Est affectus contra naturam corpon insidens, vel est affectus contra naturam, actionem primò laedens. Dicitur, affectus: est omnis corporis mala constitutio, seu diathesis: distinguitur ab affectione, quia morbus seu affectus est effectus effectionis id est mutationis, seu motus &passionis contra naturam, vt à ferro dum adigitur in corpuss patimur &male afficimur: hęc tamen affectio non est morbus, sed vlcus aut vulnus, quod inde prouenit, affectus se umorbus est. Dicitur, actionem primò laedens, id est, immediatè, nam etiam causa morbi lędit actionem, sed inter causam morbi &actionem laesam intercedit morbus: deinde laesa actione non propterea laeditur facultas, licet morbi sine qui vtrumque laedant, vt caecitas, surditas. Quae est causa materialis morbi seu subiectum? Est corpus, sed in corpore 3. sunt, pars vt vena, contentum in parte, vt sunt humores omnes &spiritus: 3. est actio: in parte est morbus, in contentis est causa morbi: in actione est symptoma morbi.