Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 448
Unproofread scanNot analysed yet
PATHOLOGIA. Quid illa? Est pars MEDICINAE, quae insalubria tractat. Quae insalubria? Quae sunt contra naturam &praeter naturam. Contra naturam sunt causa morbi, morbus, &symptoma seu accidens quod morbum sequitur. Praeter naturam est affectus corporis qui actionem laedit, vt est foedus color. Praeterea sunt signa quaedam quae praecedunt, comitantut aut sequuntur morbum. Quotuplex Pathologia? Vna contemplatrix morbi, alia curátrixsiue therapeutica morbi cogniti, quia non intellecti nulla est curatio morbi. Partes Pathologiae contemplantis. alia Prima est de morbis generatim particulatim. Pars generalis de morbis. Nomina.