Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 452
Unproofread scanNot analysed yet
Coniuncta est quae immediatè morbum efficit, &ei parti in qua morbus est impacta est: siue qua posita ponitur morbus, qua sublata aufertur morbus, vt calculus in vesica. Interna iterùm vel est congenita, vel post genita. Congenita vel est naturalis, vel praeter naturam: naturalis est contrarietas elementariarum qualitatum ex quibus constamus, &quae in se mutuò agunt, semutuò tandem debilitant &conficiunt: vnde senium, motbus &mors. Congenita praeter naturam est vitium seminis praesertim paterni, &vitium sanguinis materni: hinc morbi haereditarii in filios, non tam possessionum quàm morborum haeredes: hinc mater grauida, quibus affectibus afficitur, eosdem in foetum transfundit: gaudeant ergo bene nati: dent ergo operam liberis tantum bene habiti parentes. Interna postgenita est quae iam natis euenit, vt calculus, putredo, &c. Qualis morbus? Primò omnis morbus habet symptomata. 2. habet signa omnis morbus. Quid symptoma?