Latin
CAPVT VI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 47
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in niuibus plurimum est inclusi aeris, qui natura sua humidus &calidus est: Praeterea in niuibus est aliquid viscosum &terrestrae: Deinde per antiperistasin conseruat calorem terrę &impedit nix quominus halitus fertiliores exhalent. Aliud argumentum habent. Aquę nascuntur in aere calidiori potius quam frigidiori, &ab agente potius calido V. G. pluuię in aestate: Item nascuntur ex vaporibus vt fumis calidis: ergo calida est aqua, cuius materia, locus, &efficiens, calida sunt. Refutantur nam vapores quidem extrinsecus sunt calidi, sed quandiu manent calidi, non conuertuntur in aquam: efficiens vero calidum aquas efficit per antiperistasin, qua ratione. aer calidus aestate fontes frigidos efficit. Quod si dicamus nos sentire aquam frigidam, ergo esse frigidam: respondent comparate nos sentire frigidam, quia enim sit minus calida, vel esse frigidam propter ambientem aerem. Googl Sed respondeo non posse fieri ab aere, quandoquidem fontes aere calidissimo frigidi appareant: Deinde constat nostrum sanguinem, nosque ipsos calidiores esse aquâ mediocriter tepefactâ: ergo aquam repidam, frigidam sentire debemus. Si ipsis obiiciatur ab aqua extingui ignem &calorem, ergo est frigida; negant consequentiam, &dicunt etiam aqua tepida iniecta feruenti calorem ali.