Latin
CAPVT VI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 48
Unproofread scanNot analysed yet
quo modo tollit &temperat, nec enim sequitur esse frigidam; imo feruentissima aqua extinguit ignem, nec enim est frigida. Respondeo non tam propter frigus quam propter humorem aqua extinguit ignem. Aliud argumentum habent, aqua calefacta fit tennuior &magis humectat: sed frigore correpta in glaciem conuertitur. Eigo calor est amicus aquae, inimicum autem frigus. Respondeo quemadmodum aqua nimis densata vertitur in glaciem, ita nimis tenuis in aerem, aut ignem: Deinde non fit glacies quod aqua sit magis frigida, sed frigus externum nimis condensat, imo aqua, ita calefacta &tenuis, facilius in glaciem conuertitur. Aliud argumentum habent: calida omnia sunt alba, aqua est alba, ergo aqua est calida. Tum maior, tum minor falsa est, constat enim ignem puriorem potius caerulaeo apparere colore: deinde multa calida nigra sunt. Aliud proponunt: dulcedo prouenit à calore. Sed sunt aquae dulces.