Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 482
Unproofread scanNot analysed yet
3. Signa à qualitate &coloribus. Albę malae, significant enim cruditatem aut humoris albi vt chyli, aut pituitae per mixtionem vel obstructionem, &bilis ad alias partes conuersionem vnde sunt phrenitidis primitiae: nigrę malae, nisi sit critica deiectio. Atrabilariae &splendescentes picis instar sunt lethales; vstionem enim significant &atraebilis commixtionem. Virides malae, nisi ab alimento vt ab herbis sic fiant, quia pituitam aeruginosam indicant, putrefactionem &adustionem, vt videre est in aquis viridibus. Rubrae malae, nisi ab hęmorrhoidibus. Cinericii coloris, malae, quia nimiam vstionem significant. Subflauę &subrubrae laudabiles. Flauae nimirum bilem admixtam &corporis incendium, &sequuturam dysenteriam, &intestinorum erosionem significant nisi sint criticae.