Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 483
Unproofread scanNot analysed yet
Versicolores malae, quia plures affectus &hamores malos indicant, nisi hoc fiat à medicamento, sic enim laudabilis est, A sono. Cùm deiiciuntur cum sono aliquando laudabile est: tum flatum eiici prodest praesertim in aegrotis prudentibus &verecundis, aliàs enim significant impotentiam aut etiam delirium. Significat sonus vel non coctum esse, vel abundantiam alimenti, vel otium. Ab odore; Nimis graueolentes putredinem significant nisi sint criticae, si omnino non foeteant, malae, quia nullam alterationem factam notant, nisi hoc fiat à cibis, vinum enim aromaticum foetorem auHhii fert faecibus. A visu tactuque. Liquidae aut alimentum liquidum, aut cruditatem aut cathatrum defluentem, aut obstructionem, aut ventriculi, iccoris, mesenterii, aut capitis imbecillitatem notant. Durę &siccae significant aut paruum, aut siccum alimentum ob calorem nimis desiccantem, nisi sint criticę, scilicet post fluxus. Molles ergo laudabiles.