Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 486
Unproofread scanNot analysed yet
In morbis multus fudor qui non minuit morbum, malus est. Paucus sudor, est propter inopiam, vt in senibus, quorum membra arefacta humorem omnem ebibunt. Signa à qualitate. Primò à colore: sudoris color pallidus esse debet, cui nempe aliquid bilis miscetur sicut in vtina. Sanguineus sed rarò sudor, vel obtenuitatem cutis, vel ob tenuitatem sanguinis, vel cùm spiritus ita mouentur &mouent, vt venas &poros laxent, &inde tenuior sanguis excat. Colorantiquis per strigiles collectus &cognitus hodie vel pannis, vel collectione in vase vitreo cognosci potest. 2. ab odore si sudor sit graueolens significat putredinem aut admixtionem humorum putridorum, vnde scabiosi &lepros sudor foetet, vel quia non difflatur sudor; hinc sudorsub axillis malè olet, vel quia magna est mutatio praefertim veneris, hinc pubescentium sudor malè olet. 3. à sa pore, aliquando enimita copiose sudant vt in os defluat &sentiri possit sudor: si sit salsus sudor est naturalis status, si sit amarus hoc fit propter bilem admixtam, vt fit in ictericis. 4. à calore vel frigore.