Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 487
Unproofread scanNot analysed yet
Frigidus sudor in acutis morbis significat mortem, seu superatum esse calorem natiuum; in morbis chronicis, significat morbi longitudinem. Aliquando autem contingit foetidum esse odorem ex alimentis, vt exporris, cepis, alliis, rutâ. Signa à modoSudores qui in morbis coeperunt &statim desinunt sunt mali. Sudor generalis à toto corpore bonus si mitiget morbum, aliàs malus. Sudor nocturnus significat multum alimentum. Si vna tantum pars sudet, non bonum, vt si caput solum aut collum in morbis sudet. Qua parte sudor est illic morbus est. Sudamus magis partibus posterioribus, quia non habent tot meatus quot partes anteriores. Sudamus. magis facie, propter nimirùm humiditadem cerebriDe lachrymis seu lachrymarum signis. Est quasi sudor quidam oculorum &aqueus humor dissolutus ab oculis emanans, ideóque lacrymę sunt salsae sicut sudor &vrina. Signa à substantia. Si sint crassę, id est, faciei genis ad haereant significant coctionem &spissitudinem à calore, ideóque bonae: si sint tenues &aqueae, id est, statim à vultu delabantur, significant cruditatem aut angustiam meatuum, vel morborum longitudinem. Signa à quantitate.