Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 488
Unproofread scanNot analysed yet
Vel sunt copiosae à natura, &hoc malum est quia incurabiles: vel sunt paucae ob humoris paucitatem in cerebro, &sunt bonae. Signa à qualitate. Lachrymae frigidae sunt à pauco calore, &nisi sint à risu malę. Calidae à calore capitis, à sole, à moerore: sunt autem calidae &salsae malę, quia nempe calorem vel exulcerationem oculorum significant. Lacrymae aridae seu siccae sunt quae exiguae sunt, &simul vt defluxerunt exsiccantur: Hinc ver &aestas faciunt siccas lippitudines.