Latin
CAPVT VIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 56
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nulla demùm ratio est quae conuincat Angelos non esse animalia: simile dicendum est cum obiiciunt Aristotelem impium fuisse quod mundum ab aeterno statuerit; licèt nos credamus mundum non esse ab aeterno, nullae tamen rationes sunt, quae probabiliùs asserant mundum non fuisse ab aeterno quam fuisse. 2. Libenter fatemur dari posse vel fortasse esse aliquod irrationale immortale animal, nec enim immortalitas necessario iuncta est rationali, quale fortasse veteres cogitarunt Charybdim, Scyllam, &fortasse genus aliquod Daemonum; &quid coelum animatum esse irrationale &immortale? bug