Latin
CAPVT X
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 57
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. Telesius contradictionis arguens Aristotelem quod coelum dixerit esse animal, reijcitur. Ristoteles ait animam requirere Acorpus organicum &dissimulare: sed constat coelum esse similare ergo non est animatum: &tamen Aristoteles ait, in libris de coelo coelum esse animatum, ergo contradicit. Vulgares Philosophi dicunt coelum esse animatum animâ assistente quia mouetur ab Angelo: sed hoc nihil est, nam quoduis corpus quod ab Angelo moueri potest, animatum diceretur: Ergo verè animatum est, non quidem anima rationali, non vegetante aut sentiente, sed animâ mouente, ait enim Aristoteles anima est principium quo viuimus sentimus &c. mouemur: non quod omnis anima omnium harum actionum sit principium sed quod sit principium alicuius operationis: coeli autem anima principium est motus localis perpetui. 2. Organicum corpus praecipuè ex certa figurâ colligitur, inde etiam ossa animata esse coniicimus, quia certam figuram habent: coelum autem habet perfectissimam figuram. λλ εν έσδθι, 8