Latin
CAPVT XII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 61
Unproofread scanNot analysed yet
Nam idea haec, est infinita &hoc falsum est, quia infinitum dari nequit praeter Deum: vel est finita, &sic vel rebus dat esse per participationem, &hoc modo tandem exhaurire tur veldaret tantum esse secundum communicationem quemadmodum ignis generat ignem, nihil dando de suo &sic quaeuis forma aequè benè potest, se communicare ac potest idea. Aristoteles ait Galaxiam esse meteorum. Omnes hodie obiiciunt Galaxiam esse stellas sicut verissimum est: ergo non est meteorum. Errant, nam licet Galaxia sit stellarum numerus nihilominùs meteorum est quatenus colores apparentes meteora sunt, quemadmodum color iridis &nubium. Ita color albicans, &quasi continuus Galaxiae meteorum est. Aristoteles ait non posse dari vacuum. Campanella obiicit posse dari vacuum violenter; profert exemplum simile, sit vasculum plenum melle &bene obturatum, fiat inferius foramen, mel exibit, ergo dabitur vacuum: verum quidem est dicunt, aqua non exiret, nec vinum, mel tamen effluet, ergo datur violenter vacuum.