Latin
CAPVT XII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 62
Unproofread scanNot analysed yet
Errant, nam licèt mel exeat non tamen est vacuum quia quantum mellis exit tantùm in vasculo mel raresit, ideoque non sequitur dari vacuum. Ait Campanella capillos nostri corporis sentire, &signum huius rei adfert quando capilli admouentur, igni valde se contorquent &conuoluuntur quia valde patiuntur. Errat, nam cum admouentur igni, ideo contorquentur, quia humiditas omnis &pinguedo aufertur: pinguedinis autem &humiditatis est dilatare.