Latin
CAPVT XIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 63
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIII. Superiores Auctores &Medici de semine foeminino contra Aristotelem reijciuntur. Ristoteles docuit foemininum non Aeste sperma. Obiiciunt, habent eadem vasa interna &spermatica, dulcedinem percipiunt in emissione, in anatomia liquor ille in testibus ipsarum reperitur, &cum sperma sit excrementum sanguinis vtile, cur potius in viris quam in foeminis reperitur. Scio, hodie &Philosophi &Medici Aristotelem ignorantiae, aut erroris accusant. Errant, 1. non est sufficiens argumentum de testibus, nam &viri habent mammas, ergo lac, negatur: deindè est semen sed non viuificum; Ita enim se res habet in mulieribus, vt se habet in foeminino aliorum animalium sexu: oua autem gallinarum &c. absque masculo semine vitalia non sunt, ideoque analogicè semen est foemininum: vitale enim &non vitale non possunt in vniuocâ ratione conuenire: nec mirùm est non esse illud excrementum vitale ob caloris defectum aut propter materiae exuperantiam: tandem in puerulis sunt partes spermaticae sicut &in senibus capularibus, ergò est semen, negatur.