Latin
A MESSIEVRS DE MAVVOYET
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 7
Unproofread scanNot analysed yet
Vnum ex Symbolis Druidarum erat Pentalpha, alias vocatum calceamentum Philosophicum, &adhuc apud Germanos apud quos postremum fuerunt Dryidae Drutembus, id est pes Druidarum. In Gallia, solet haec figura equorum oculis deffendendis ascribi &in Germania, cunis puerorum ad Lemures &Laruas. Ad 3. vnde habet Graecos Gallis antiquiores? Imo certum est Graeciam &terrae motibus &diluuiis obnoxiam, vt constat ex diluuio Deucalionis &tot vrbibus euersis, vtroque caret Gallia quaenunquam tremit. Quotuplex Philosophia Gallorum. Ithaeus varia nomina quę antiquitas reliquit sapientum Gallorum idem significare arbitratur. Nomina autem tum à Graecis, tum à Latinis haec recensentur Bardi, Vates, Eubages, Sennothei, Sadibzy G Goog ronidae, Druidae. Sed certum est errare: etenim triplex potissimum fuit ordo, vt ex Strabone, Clusio, aliisque constat. Bardi, Philosophiam quae ad orationem pertinet colebant, scil. Poëticam cum Musica &Oratoriam. Vates, qui sunt iidem ac Eubages, ac magi &veteri voce Sagi, erant Physiologi Aruspices, Astrologi &Medici; haec enim 2. pars erat Philosophiae. Dryidae iidem sunt, ac Sennothei: vox enim Galla hoc sonat. Ij fuerunt Theologi, Ethici, Politici legum periti &sacrificiis Deorum praepositi. Theologia igitur, Iurisprudentia &Politica. 3. fuit Philosophiae pars.