Latin
A MESSIEVRS DE MAVVOYET
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 6
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo Druis fidelis, sapiens vt ante me docuit Boropius Becanus in Gallicis, &Georgius Merula in Gallia. Vel idem est Druis ac Dei sapientia, quando quidem constet Dru Belgicâ vetere significare Deum. Ergo Philosophia est amor fapientiae &potissimum primae sapientiae quae Deus est. Ergo tantum abest vt Philosophia non sit Gallicum nomen, vt etiam sit explicatio Gallici nominis. Ad 2. Pythagoras, Aegyptii, Iudaei, hoc modo Philosophantur &tamen sunt antiquiores Graecis.