Latin
CAPVT XVII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 76
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. Villonii theses &cum ipso Clauius, Garassus, &Bassonus, cribrantur. FHesisi. Villonii est materia est commentitia &sine vllo fundamento excogitata, ideoque hallucinantur omnes Peripatetici. Errat, nam sic demonstro. ex nihilo nihil fit vt constat, ergo ex aliquo, ergo ex materia. Id enim ex quo aliquid fit materia est, quod autem sit, 1. probatur: si non est subiectum primum est materia prima sed datur subiectum primum omnium rerum materialium ergo datur materia prima, probatur si non est subiectum primum, ideò non est, quia ait esse principia quinque prima omnium rerum ingenerabilia, &incorruptibilia scil. salem, sulphur, Mercurium, terram &aquam: Ideoque ait horum nullam esse materiam primam. Sed hoc falsum est: nam esto sint quinque talia principia byGoogl