Latin
CAPVT XVII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 77
Unproofread scanNot analysed yet
PHILOSOPHORVM. haec tamen in eo conueniunt quod sint entia, quod sint substantiae, quod sint corpora. Id autem omnium consensu est materia prima, in quo corpora omnia conueniunt: Nihil enim aliud est materia prima, quam ens substantiale, materiale, &corporeum. In 2. thesi ait formas substantiales omnes (excepta rationali) aequè absurdè ac materiam primam desendi à Peripateticis. Errat, quamuis enim anima rationalis in hoc corpore statuatur substantia potius quam alia anima, quare potius anima rationalis cum materia faciat compositum quam aliae animae nulla penitus ratio excogitari potest: si enim asinus est asinus absque forma substantiali asini, quare homo non esset homo absque forma substantiali hominis? aut si homo formaliter homo est per formam substantialem, quare non &asinus per suam formam formaliter erit asinus? Deinde formas substantiales dicimus quae habent diuersas virtutes agendi: cur enim calor v. g. producat in homine carnem humanam, in equo equinam, non est alia ratio quam quod alia est forma in homine quam in equo: quod enim aithoc proueniro ex principiorum varia contemperatione in 4. thesi refutabitur. In 3. thestait priuationem tollendam penitùs &dari transmutationem naturalem sine vlla priuatione.