Latin
CAPVT XVII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 79
Unproofread scanNot analysed yet
Turpiter errat, ex hoc non sequitur majus &minus mutare speciem &essentiam rerum, quod tamen falsum est: nec enim maior aut minor homo essentiâ differunt imò majus &minus ad eandem essentiam pertinent. Deinde ex hoc sequitur asinum esse equum, nigrum esse album, si tantum inter se differant secundum maiorem aut minorem quantitatem. In iisdem thesibus ait in omni mixto haec principia esse actu &formaliter: deinde ait omnia ex indiuisibilibus Componi: deinde omnia esse in omnibus.