Latin
CAPVT XVII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 78
Unproofread scanNot analysed yet
Sed errat, nam cum aliquid transmutatur vel antea iam erat transmutatum, vel non si transmutatum erat, non transmutatur, quod enim iam est homo non fit homo, &quod iam est calidum, non fit calidum: ergo quod transmutatum est cum non possit transmutari sequitur id quod iam transmutatur antea non fuisse transmutatum, sed potuisse transmutari, quia ab actu ad potentiam bona est consequentia: ergo priuationem habuit, quia priuatio nihil est aliud quam absentia rei in subiecto quod eam rem habere potest: sed quaeso det rationem, cur diabolus aut anima rationalis, non possit transmutari in oleum, &secundum ipsum quare non potest sal aut terra, &c. inoleum transmutari: respondet quia sunt incorruptibilia: ergo rectissima consequentia est, ideo non transmutari quia non habent priuationem siue quia non sunt apta. In sequentibus thesibus praesertim in 6. &7. &in 14. &c. ait illa quinque principia terram, aquam, Mercurium, salem &sulphur esse eadem specie vltima in omnibus omnino rebus, &res inde compositas nihil aliud habere quam tria ista principia vnita, nec differre res inter se nisi secundum quantitatem, prout enim vna res plus habet sulphuris alia minus, &c.