Latin
CAPVT XVII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 82
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim dicas remanere aquam, extinguatur, ergo ignis illic reperiri posset, vel ex igne aqua elici posset: quis autem credat in medio mari mediisque aquis inesse ignem? &tamen secundum ipsum vel est in aqua ignis quod ipsemet negat, vel ignis non excressent iniectâ aquâ quod falsum vel remanebit adhuc aqua quod experientiaerepugnat: vel rarefiet ignis, quis autem credat ignem tantum crescere per rarefactionem. Thesi 8. ait, ex sola permixtione elementorum diuersas oriri operationes. Errat, nam vel noua exsurgit potentia veteribus corruptis: sed quomodo hoc fieri posset? vel veteres potentiae manent quod ipsemet concedit, ideoque eadem semper erit actio secundum magis tantum, &secundum minus differens V. G. si in vno sit plus aut minus sulphuris eadem semper erit actio sulphuris quamuis secundum magis aut minus differat, falsum autem est in omnibus rebus easdem esse actiones tantum differentes secundum magis &minus. Thesi 10. ait somniasse Peripateticos dum dixerunt alterationes fieri sub inuariato, quia inquit nulla fit sine additione aut detractione principiorum.