Latin
CAPVT XVII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 83
Unproofread scanNot analysed yet
Errat, praeterquam enim hoc fidei Christianae repugnat etiam rationibus &experientiae contrarium est. Nam cum ignis calefacit aquam secundum ipsum aliqua principia substantialia adiunguntur aut detrahuntur: si aliquod detrahitur substantiale, ergo vel minor fiet ignis, vel minor aqua vtrumque ta men falsum est: vel fiet maior aqua, vel maior ignis, vtrumque etiam falsum est: vel dabitur penetratio corporum quod pariter falsum est. In thesi 11. ait ignem esse humidissimum nec vlla ratione exsiccare. Primum refutatum est. 2. respondetur duplicem esse exsiccationem vnam per quam parres humidae fiunt siccae, quomodo verum est ignem non exsiccare: alia exsiccatio est perquam euocantur partes humidae &euaporant, quomodo falsissimum est ignem non exsiccare. Cum verò ait null omninò opus esse formâ substantiali quaero, quisnam illa quinque principia toto genere diuersa ita coninet ne separentur? nam quae sunt diuersa, vniri se non patiuntur: ergo opus est aliquo continente, quod aliud esse non potest quam forma quaedam, quae haec principia diuersa coniungat &conseruet coniuncta.