Latin
CAPVT XVII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 84
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde mirum est ignem &aquam inter se pugnare si simul esse possint, &quidem in vna &eadem parte: Cum tamen multò alia dispositio requiratur ad ignem conseruandum quam ad conseruandam aquam. Caetera superius exposita sunt ideò ad alios properandum est. Garassus volumine quod vocat curiositatem ingeniorum nimia peccantium licentiâ docet aut dedocet. Quaedam Aristoteli opposita proponit, quae examinanda sunt, non omnia, sed ea quae cuiuis probabiliora videri possent. Libro 1.